In omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda (Malachi 1:11).
+
Verum sacrifícium est omne opus, quo ágitur ut sancta societáte inhæreámus Deo, relátum scílicet ad illum finem boni, quo veráciter beáti esse possímus. Unde et ipsa misericórdia, qua hómini subvenítur, si non propter Deum fit, non est sacrifícium. Etsi enim ab hómine fit vel offértur, tamen sacrifícium res divína est, ita ut hoc quoque vocábulo id Latíni véteres appelláverint. Unde ipse homo Dei nómine consecrátus et Deo votus, in quantum mundo móritur ut Deo vivat, sacrifícium est. Nam et hoc ad misericórdiam pértinet, quam quisque in se ipsum facit. Proptérea scriptum est: Miserére ánimæ tuæ placens Deo.
Cum ígitur vera sacrifícia ópera sint misericórdiæ sive in nos ipsos sive in próximos, quæ referúntur ad Deum; ópera vero misericórdiæ non ob áliud fiant, nisi ut a miséria liberémur ac per hoc ut beáti simus (quod non fit nisi bono illo, de quo dictum est: Mihi autem adhærére Deo bonum est), profécto effícitur, ut tota ipsa redémpta cívitas, hoc est congregátio societásque sanctórum, universále sacrifícium offerátur Deo per sacerdótem magnum, qui étiam se ipsum óbtulit in passióne pro nobis, ut tanti cápitis corpus essémus, secúndum formam servi. Hanc enim óbtulit, in hac oblátus est, quia secúndum hanc mediátor est, in hac sacérdos, in hac sacrifícium est.
Cum ítaque nos hortátus esset Apóstolus, ut exhibeámus córpora nostra hóstiam vivam, sanctam, Deo placéntem, rationábile obséquium nostrum, et non conformémur huic sǽculo, sed reformémur in novitáte mentis nostræ; ad probándum quæ sit volúntas Dei, quod bonum et bene plácitum et perféctum, quod totum sacrifícium nos ipsi sumus: Dico enim, inquit, per grátiam Dei, quæ data est mihi, ómnibus, qui sunt in vobis, non plus sápere, quam opórtet sápere, sed sápere ad temperántiam; sicut unicuíque Deus partítus est mensúram fídei. Sicut enim in uno córpore multa membra habémus, ómnia autem membra non eósdem actus habent: ita multi unum corpus sumus in Christo; sínguli autem alter alteríus membra, habéntes dona divérsa secúndum grátiam, quæ data est nobis.
Hoc est sacrifícium christianórum: multi unum corpus in Christo. Quod étiam sacraménto altáris fidélibus noto frequéntat Ecclésia, ubi ei demonstrátur quod in ea re, quam offert, ipsa offerátur.
E Libris sancti Augustíni epíscopi De Civitáte Dei (Lib. 10, 6).
De Officio Lectionum. Feria sexta hebdomadae XXVIII per annum.